라틴어 문장 검색

Quicquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장285)
Ea res et levis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장57)
ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장44)
perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 7:3)
calidus refrigerare, frigidus calefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 14:2)
Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 27:3)
frigida lauatio, caro assa, frigidi cibi uel qui refrigerent.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 36:4)
Semper autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 3:3)
Omne uero auxilium corporis aut demit aliquam materiam aut adicit, aut euocat aut reprimit, aut refrigerat aut calefacit, simulque aut durat aut mollit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 9장 2:1)
item mel et caseum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 2:6)
Quo minus mirum est opus pistorium ualentissimum esse, quod ex frumento, adipe, melle, caseo constat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 2:7)
aliae calfaciunt, aliae refrigerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 19장 1:7)
Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tragum, tisana, lac, caseus mollis, omnis uenatio, omnes aues, quae ex media materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra nominaui;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 20장 1:1)
caro domestica permacra omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, uetus caseus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 21장 1:2)
Aliena uero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, itemque uel ex milio uel ex hordeo, radices holerum, et quodcumque holus ex oleo garoue estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uua recens, ficus et uirides et aridae, legumina omnia, quaeque inflare consuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 25장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION