라틴어 문장 검색

nam praeter id quod sic melius iunguntur prioribus sequentia, calor quoque ille cogitationis, qui scribendi mora refrixit, recipit ex integro vires et velut repetito spatio sumit impetum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 168:2)
nam bene concepti adfectus et recentes rerum imagines continuo impetu feruntur, quae mora stili refrigescunt et dilatae non revertuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 247:3)
illo nunc revertor, ut te moneam et exhorter, ne patiaris inpetum animi tui delabi et refrigescere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 6:2)
Non et color eius mutabitur et vultus agitabitur et artus refrigescent?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 31:3)
in fornacem coniecta concaluit, in aquam demissa refrixit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 14:4)
at ille, ut altis hispidus silvis aper cum casse vinctus temptat egressus tamen artatque motu vincla et in cassum furit, cupit fluentes undique et caecos sinus dissicere et hostem quaerit implicitus suum.
(세네카, 아가멤논 16:22)
nam qui neclegens est in accipiendo, cum omne beneficium recens pateat, quid faciat, cum prima eius voluptas refrixit ?
(세네카, 행복론, Liber II 106:2)
non gravi flatu tibi luctificus Auster nec parum pluvio aethere satiata tellus halitu sicco nocet, sed rex cruentus, pretia qui saevae necis sceptra et nefandos occupat thalamos patris egitque in ortus semet et matri impios fetus regessit, quique, vix mos est feris, fratres sibi ipse genuit - implicitum malum magisque monstrum Sphinge perplexum sua.
(세네카, 오이디푸스 7:48)
callidus medium senex Daedalus librans iter nube sub media stetit, alitem expectans suum (qualis accipitris minas fugit et sparsos metu conligit fetus avis), donec in ponto manus movit implicitas puer compede audacis viae.
(세네카, 오이디푸스 11:47)
implicitus horres, quisquis immissas faces
(세네카, Thyestes 82:1)
"hic vultu erectus, at ille laetitia erubuit veniamque rubore poposcit, post hinc germano regis, hinc rege retento Palladiam implicitis manibus subiere Tolosam."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 185)
ubi sane vianti moram non veredorum paucitas sed amicorum multitudo faciebat, quae mihi arto implicita complexu itum reditumque felicem certantibus votis conprecabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 2:2)
hinc aquarum surgit cella coctilium, quae consequenti unguentariae spatii parilitate conquadrat excepto solii capacis hemicyclio, ubi et vis undae ferventis per parietem foraminatum flexilis plumbi meatibus implicita singultat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 4:2)
denique probabis circa nos plurima ex parte metrorum studia refrigescere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:3)
Exuit implicitum tenebris umentibus orbem Oceano prolata dies, genitorque coruscae lucis adhuc hebetem vicina nocte levabat et nondum excusso rorantem lampada ponto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권1)

SEARCH

MENU NAVIGATION