라틴어 문장 검색

etiam ab Rhodiis refractus emissique captivi, quos Philippus tamquam in tutissimam custodiam condiderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 251:1)
cum spectaculo eorum occupati animi hominum essent, Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparaverat homines qui pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu civitate refringi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 512:3)
ille quidem ferae bestiae vinctae aut clausae et refringere claustra cupienti regis iram verbis aequabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 83:1)
cuius si talis animus est, solvamus nos eius vincula et claustra refringamus, ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 83:2)
eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 106:2)
cellas refregit omnis intus reclusitque armarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 49)
sunt enim nonnulli loci naturaliter inpedientes vocis motus, uti desonantes, qui graece dicuntur κατηχοῦντεσ, circumsonantes, qui apud eos nominantur περιηχοῦντεσ, item resonantes, qui dicuntur ἀντηχοῦντεσ, consonantesque, quos appellant συνηχοῦντασ. desonantes sunt, in quibus vox prima, cum est elata in altitudinem, offensa superioribus solidis corporibus repulsaque residens in imo opprimit insequentis vocis elationem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장2)
circumsonantes autem, in quibus circumvagando coacta exsolvens in medio sine extremis casibus sonans ibi extinguatur incerta verborum significatione;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장3)
itaque consiliis refringit barbarorum virtutes, forti manu meridianorum cogitationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장40)

SEARCH

MENU NAVIGATION