라틴어 문장 검색

simul et refringebantur portae et vis undique in muros fiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 622:2)
metuque concessum barbarus ratus moliri portas et claustra refringere parat, cum patefactis repente portis cohortes duae, ad id ipsum instructae intus, ingenti cum tumultu erumpunt stragemque hostium faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 227:2)
Hippocrates atque Epicydes, postquam capi muros refringique portas videre, in arcem sese cum paucis recepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 381:1)
portam scalis prius transgressos murum aperire ex interiore parte aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare ut ceterae copiae admoverentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 586:2)
ingressi deinde triginta fere armati ceteros vigiles obtruncant refringuntque portam proximam, et agmen sub signis confestim inrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 134:1)
ea magna vi refringi coepta et e muro ex composito tuba datum signum erat et iam undique non furtim, sed vi aperta gerebatur res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 360:2)
refractisque foribus cum omnia terrore ac tumultu streperent, a caedibus tamen temperatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 382:2)
certe praeter moenia et tecta exhausta urbis et refracta ac spoliata deum delubra, dis ipsis ornamentisque eorum ablatis, nihil relictum Syracusis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 432:1)
tunc turbatis defensoribus metu et moenia capta, et porta intus forisque pariter refringi coepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 652:1)
inde et proxuma refracta porta, ut frequenti agmine signa inferrentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 246:2)
et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur et refringebantur portae, et ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum - ita enim praeceptum erat - citato equo pergebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 41:1)
progressi inde ad frequentia aedificiis loca custodibus interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 247:1)
etiam ab Rhodiis refractus emissique captivi, quos Philippus tamquam in tutissimam custodiam condiderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 251:1)
cum spectaculo eorum occupati animi hominum essent, Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparaverat homines qui pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu civitate refringi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 512:3)
ille quidem ferae bestiae vinctae aut clausae et refringere claustra cupienti regis iram verbis aequabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 83:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION