라틴어 문장 검색

et si quisquam in via tibi ignotus se associaverit, iterque tuum investigaverit,dic te longius ire quam disposueris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 62:24)
"Et licet te forte crederes sapientem, "non tamen tuæ prudentiæinnitaris, " sed consilio sapientiam ab alio investigabis, ut ait Cassiodorus:"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 119:25)
et si tibi in via ignotus se associaverit, iterque tuum investigaverit, dic te velle longius ire quam disposueris;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 188:6)
Tales itaque judices et potestatespotius eligant, maleficia et malefactores investigare, sollicite insequiatque punire, quam patiantur ab eis contempni et deici atque cum suo vituperioa dignitate et officio removeri.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 237:6)
Quicumque erubuerit sapientiam ab aliis investigare, magis erubesceteandem a semetipso inquiri.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 45:2)
Si quisquam tibi ignotus se in via associaverit iterque tuum investigaverit, dic te longius velle ire quam disposueris;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 114:3)
His ergo refutatis dicimus cum Aristotele in II De causis proprietatum elementorum et planetarum, quod cum cadit aqua viri in matricem mulieris, decoquitur in ea decoctione forti et fit frustum carnis, et creatur in eo anima iussu Dei.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:9)
Duas causas esse cur mors habeatur terribilis, quibus refutatis, mors variis testimoniis, sed praesertim B. Job auctoritate praedicatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 1:3)
Ubi deest divisio, ibi totum sacrificium refutatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:32)
Non refutamus hanc nec repellimus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 12:2)
Quibus apertas probabilesque refutantibus causas, veritisque ne offenderetur Eusebius, cubiculi praepositus, si documenta suscepissent perspicue demonstrantia, Sabiniani pertinaci ignavia haec accidisse, quae contigerunt, a veritate detorti, inania quaedam, longeque a negotio distantia, scrutabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 2장 3:1)
Quo transito cum ad munimentum aliud nomine venissemus, fluminis circumitione vallatum, arduumque transcensu, refutati pari responso discessimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 2:2)
Quibus ita nullo interturbante perfectis, constricti rapidis febribus, imperatores ambo diu spe vivendi firmata, ut erant in inquirendis rebus graviores quam in componendis, suspectas morborum causas investigandas acerrime, Ursatio officiorum magistro, Delmatae crudo, et Viventio Sisciano, quaestori tunc commiserunt, ut loquebatur pertinax rumor, invidiam cientes Iuliani memoriae principis, amicisque eius, tamquam clandestinis praestigiis laesi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 4:1)
Ad quod explorandum ac diligenter investigandum missi sunt Adalungus abbas monasterii sancti Vedasti et Hunfridus comes Curiensis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 290:3)
Quibus cum ille, iuxta quod ratio postulabat, respondisset eosque dimisisset, praedictos legatos suos ad investigandam rei veritatem, sicut prius disposuit, Romam ire praecepit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 290:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION