라틴어 문장 검색

Nondum ordinibus instructis falcatae regiae quadrigae permixtos milites perturbant;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 75:3)
Illi orant atque obsecrant, ut in Siciliam navibus reportentur.
(카이사르, 내란기, 2권 43:2)
Neque enim naves erant aliae quibus reportari possent, et omnia deerant quae ad reficiendas naves erant usui, et, quod omnibus constabat hiemari in Gallia oportere, frumentum in his locis in hiemem provisum non erat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 29장4)
His deductis, quod et captivorum magnum numerum habebat, et nonnullae tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitum reportare instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 23장2)
cuncta simul reportantes cum parvis eximia.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM264)
Corpus eius reportatum est in Brundusium in mense septembri, et fuit sepultum in ecclesia Sancti Sabini in civitate Venusii, sicut ipse ante mortem praeceperat.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1085 34:4)
pridem tolerare fatemur hoc genus, Arsacio postquam se regia fastu sustulit et nostros corrupit Parthia mores.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:252)
principe quam largo veniat, quas inde reportet divitias, astu rabiem motura requirit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:118)
cum fluat ingenium, cum sit qui dicta reportet, quae, nisi contemnor, causa relicta tibi?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium7)
stagnantibus exilit antris longaevo cum patre Thetis desertaque mansit regia Neptuni famulis veneranda profundis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia71)
Sic ait et Nymphae patris praecepta secutae tecta parant epulis ostroque infecta corusco umida gemmiferis inluxit regia mensis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:130)
ergo age, me quoniam caelestis regia poscit, tu curis succede meis, tu pignora solus nostra fove:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:59)
Tunc Maia genitum, qui fervida dicta reportet, imperat acciri.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:28)
dilecta hic pignora certe, hic domus, hic thalamis primum genialibus omen, hic tibi felices erexit regia taedas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:48)
inter equos interque tubas mandata feruntur regia et armati veniunt ductoris ad aures.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:106)

SEARCH

MENU NAVIGATION