라틴어 문장 검색

Imo traditio quaedam invaluit (non certe apud nos, verum in Hispania) metuisse Ferdinandum, postquam accepissit matrimonium inter Carolum principem Castiliae et Mariam regis Henrici filiam secundogenitam abque impedimento procedere (quod matrimonium licet a rege Ferdinando primo propositum, postea tamen opera Maximiliani et amicorum eius praecipue promotum et ad exitum perductum fuisset), ne forte rex Henricus ad regimen Castiliae aspiraret ut administrator durante minori aetate generi sui.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:7)
Videbantur enim futuri tres eius regiminis competitores, Ferdianandus avus ex parte matris, Maximilianus avus ex parte patris, et rex Henricus principis adolescentis socer.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:8)
Certe non absimile vero est regimen Henrici (secum principem adolescentem adducentis) magis gratum futurum fuisse Hispanis quam reliquorum duorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:9)
Etenim et monetarum regimen, et belli ac pacis tractatus et consilia, et rei militaris administrationem (quae omnino absoluti iuris sunt) saepenumero ad comitiorum regni deliberationes et vota referebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:4)
Adeo ut mihi persuasissimum st hunc eius morem fuisse causam non exiguam crebrarum perturbationum quae sub regimine suo contigerunt, propterea quod proceres regni, licet fidi et obedientes, non tamen alacriter cum eo cooperabatur, sed vota eius magis eventui permittebant quam ad effectum urgebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:4)
Tempora autem regiminis sui, cum essent potius prospera quam tranquilla, confidentiam ex successibus addiderant, naturam interim suam assiduis vexationibus fere perverterant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:3)
eo usque, ut saepenumero non solum assertio maneat assertio sed etiam quaestio maneat quaestio, et per disputationes non solvatur sed figatur et alatur, omnisque traditio et successio disciplinarum repraesentet et exhibeat personas magistri et auditoris, non inventoris et ejus qui inventis aliquid eximium adjiciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:18)
Quod si recipiatur prior assertio, necesse est ut cum sit fluxus in mari ex una parte, fiat sub idem tempus alicubi in mari refluxus ex alia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:4)
tum certe per hanc instantiam decisoriam abjudicanda est assertio quod fluxus et refluxus maris, de quo inquiritur, fiat per motum progressivum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:4)
Assumenda est et assertio illa tertia, etiam satis certa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:10)
adeo ut sit quasi Regimen et Politia quaedam, quam exercet pars regens in partes subditas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:3)
vel per fraenum et regimen motus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 478:6)
5. At regimen motus (quod est quintus ex modis operandi) non parum valet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:1)
Regimen autem motus vocamus, cum corpus aliud occurrens corporis alterius motum spontaneum impedit, repellit, admittit, dirigit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:2)
Neque semper percolatio aut aliud regimen motus fit per extra;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION