라틴어 문장 검색

Ubi autem ipsa plenum habet petentem non amandi propositum, pulchre debet atque prudenter et curialiter ipsum suo sermone reiicere et eius animum nullius dicti asperitate turbare vel aliqua promissione suspendere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 37:5)
Quorum uterque morae cuiuslibet intermissione reiecta propriam sibi partem elegit, et uterque potiorem se partem elegisse fatetur et altero se digniorem in amoris perceptione pro dignioris partis electione contendit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 40:5)
Ille namque cibus a cunctis reiiciendus iudicatur, qui appetitum nunquam repellit edendi sed corpus invenitur absque nutrimenti virtute replere et eius male occupare intrinseca;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 43:11)
Amare etenim alibi nemo potest, nisi ubi spiritus trahit amoris et voluntas cogit, unde merito et hic secundus amator debet in sua firmitate durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 45:12)
sed si aliquis eius studeat subvertere fidem, eum curialiter conetur reiicere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:12)
Nam etiam non ducitur, nec defuncti obsequia celebrantur, nec semina trahuntur ad agrum, nec habitatio nova patietur ingressum, nec quidquam aliud datur suo initio, nisi muliebre prius procedat augurium, et nisi istud magicis feminarum praesagiis approbetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 45:5)
Nescit enim mulier aurum vel argentum aut alia sibi oblata munera reiicere neque sui corporis solatia petita denegare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 46:2)
Nobis interim ignoscat academia Oxoniensis, si quorundam carmina rejecerimus, ut tertio volumini sua etiam superessent ornamenta.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 3:1)
Instant a tergo volucres, lacerantque trahuntque Immites, certae gentem extirpare nefandam.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 15:3)
Substravit pictor tabulae, humoremque sequacem Per muros traxit;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 2:1)
Qui peccata luit cruciatus non sua, vitam Quando luctantem cunctata morte trahebat!
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 7:1)
Nec risus tacuere, globus cum volvitur actus Infami jactu, aut nimium vestigia plumbum Allicit, et sphaeram a recto trahit insita virtus Tum qui projecit, strepitus effundit inanes,
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:3)
et neglecto spiritu, ad carnis desideria trahat.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:11)
Haec ne proveniant, in ipsa electione cavendum, ut videlicet is eligatur, quem non ad ista furor impellat, aut levitas trahat, aut verbositas praecipitet, aut abducat suspicio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:3)
Vnde trahunt ortum uenti, que semina rerum Inspirent motum uentis causasque mouendi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION