라틴어 문장 검색

atqui maximum remedium irae dilatio est, ut primus eius fervor relanguescat et caligo quae premit mentem aut residat aut minus densa sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:2)
agitur animus in noctem et velut eversis virtutibus, quas nec sperare licet nec habere prodest, tenebrae oboriuntur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 133:4)
"ego uero non uideo, nox oboritur et crassa caligo."
(세네카, Fragmenta, incertae sedis reliquiae, fragment 26)
vidit ut clarum diem et pura nitidi spatia conspexit poli, [oborta nox est, lumina in terram dedit ] compressit oculos et diem invisum expulit faciemque retro flexit atque omni petit cervice terram;
(세네카, Hercules Furens 12:29)
Sic fata dolore ingemuit lacrimisque preces adiuvit obortis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 143)
quam ille omnibus statim 1 totum non dubitans, non fastidiens aperiebat, voluptuosissimum reputans, si forte oborta quarumpiam quaestionum insolubilitate labyrinthica scientiae suae thesauri eventilarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 2:2)
interea necessitatem praefati portitoris insinuo, quem traxit isto negotii oborti bipertita condicio, siquidem hac definitione perrexit, ut aut ineat litem aut adeat hereditatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 3:1)
unde nihilominus, precor, obortum tui causa sensibus nostris quam primum prospero relatu exime angorem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 17:4)
"his, aut me, si non effetus oborto sanguis hebet luctu, magni de stirpe creatum Oeneos et Marti non degenerare paterno accipies."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권157)
sensere Pelasgi invidiam et lacrimis excusant crimen obortis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권12)
adsistunt lacrimis atque igne tumentes Cocytos Phlegethonque, et Styx periuria divum arguit, ille autem supera compage soluta nec solitus sentire metus expavit oborta sidera, iucundaque offensus luce profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권9)
adventu suorum lacrimae obortae, quaerentique viro satin salve?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 599:1)
proficiscentibus deinde indignatio oborta se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:4)
nihilo minor fama apud hostis Scipionis erat quam apud civis sociosque, et divinatio quaedam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferens metum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 283:1)
et Albae duo soles visos ferebant et nocte Fregellis lucem obortam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 160:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION