라틴어 문장 검색

Vibullius sedato tumultu, quem repentinus adventus Caesaris concitaverat, ubi primum e re visum est, adhibito Libone et L.
(카이사르, 내란기, 3권 18:3)
Hoc sedato tumultu crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis concitationes fiebant, compluresque milites in viis urbis omnibus partibus interficiebantur.
(카이사르, 내란기, 3권 106:8)
nullum esse aditum ad eos mercatoribus; nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri, quod his rebus relanguescere animos eorum et remitti virtutem existimarent;
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 15장4)
ibi se dimovere, et, si podagra est, interpositis temporibus exiguis invicem modo sedere, modo ingredi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장13)
ibi se dimouere, et, si podagra est, interpositis temporibus exiguis inuicem modo sedere, modo ingredi;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 3:3)
genitor iam corde remitti coeperat et sacrum dextra sedare tumultum, cum procul insanis quatiens ululatibus axem et contusa genas mediis adparet in astris Africa:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:82)
"Hos igitur potuit si quis sedare tumultus, inconcussa dabit purae sacraria menti.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:140)
pepercit erubuitque preces, animusque relanguit atrox quamvis indocilis flecti:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:25)
sedantur gemitus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:184)
equites illinc poscentia cursum ora reluctantur pressis sedare lupatis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:207)
Ventris quoque et intestinorum dolor sedatur visu nantium et maxime anatis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 1:1)
pastinacae quoque agrestis semina, et succus armoraceae, cum melle conlevata oculorum sedant dolorem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 8:3)
dimicantium vero proelia praedictis remediis sedantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 7:3)
vesperascente die sitim haustu gelidae aquae sedavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장5)
Vbi sedato impetu metus rediit, centuriones cum epistulis ad civitates Galliarum misere, auxilia ac stipendia oraturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 37장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION