라틴어 문장 검색

Sed rex Scotiae, etsi iudicium suum formaliter de Perkino retractare recusasset, quod tantis pignoribus obstrinxeret, tamen intra secreta animi sui frequentibus Anglorum quos circa se habebat sermonibus et aliis diversis relationibus motus, coepit eum pro impostore ducere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:31)
Prima erat de persona et fortunis reginae iuvenis Neapolitanae, altera de omnibus rebus quae relationem quampiam habebant ad fortunam et consilia Ferdinandi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:17)
2. Alteri inquisitionis parti relatione gravi et diligenti satisfactum est, quae regem plene informabat de praesenti statu regis Ferdinandi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 2:1)
Ex hac relatione regi constitit Ferdinandum regimen Castiliae retinere in iure administratoris filiae suae Ioannae, adminiculo etiam testamenti Isabellae reginae defunctae et partem ex consuetudine regni, ut Ferdinandus praetexuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 2:2)
4. Eadem autem relatione legati, qui homines erant mediocris conditionis ideoque maiore apud regem libertate gaudebant, rem tetigerunt de qua tutum vix videbatur apud regem disserere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 4:1)
5. Complectebatur etiam ista relatio declarationem de propositione quadam matrimonii quam Amason Ferdinandi secretarius legatis intimavit (sed tanquam magnum secretum) inter Carolum principem Castiliae et Mariam filiam regis secundogenitam, regi pro certo referentes tractatum de matrimonio tunc agitatum inter principem praefatum et filiam regis Galli ruptum iri, filiamque Galli proculdubio nuptam iri Angolesmio, qui haeres erat apparens regni Galliae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 5:1)
7. Rex hac relatione, quae magnam suis rebus lucem praebebat, bene informatus et edoctus fuit quomodo se gereret inter Ferdinandum regem Arragoniae et Philippum generum eius regem Castiliae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 7:1)
Partim etiam in causa erant literae et relationes legatorum exterorum qui in comitatu aulae suae magno numero erant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:6)
ut pulchrae illae meditationes et speculationes humanae et causationes res malesana sint, nisi quod non adsit qui advertat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 23:2)
Atque ex philosophiis istis Graecorum, et derivationibus earum per particulares scientias, jam per tot annorum spatia, vix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum levandum et juvandum spectet, et philosophiae speculationibus ac dogmatibus vere acceptum referri possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:3)
Ac veluti si regnum aliquod aut status non ex literis et relationibus a legatis et nuntiis fide dignis missis, sed ex urbanorum sermunculis et ex triviis consilia sua et negotia gubernaret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:4)
Quam inopes simus historiae quivis facile advertet, cum in tabulis superioribus, praeterquam quod loco historiae probatae et instantiarum certarum nonnunquam traditiones et relationes inseramus (semper tamen adjecta dubiae fidei et auctoritatis nota), saepenumero etiam hisce verbis, fiat experimentum, vel inquiratur ulterius, uti cogamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 184:1)
in secunda debet esse imago quae relationem aliquam habeat sive convenientiam ad illa loca certa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:15)
quae quatuor nisi fuerint probe et diligenter pensitata, erunt fortasse scientiae speculatione quidem pulchrae, sed opere inactivae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:14)
Licet meminerim me audisse ex relatione cujusdam fide digni, quod ipse in curandis oculorum suorum cataractis (erat autem cura talis, ut immitteretur festuca quaedam parva argentea intra primam oculi tunicam, quae pelliculam illam cataractae removeret et truderet in angulum oculi) clarissime vidisset festucam illam supra ipsam pupillam moventem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION