라틴어 문장 검색

quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 3:2)
siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 1:6)
Corpus ergo, et aestate, et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 2:6)
Auster aures hebetat, sensus tardat, capitis dolorem movet, alvum solvit, totum corpus efficit hebes, humidum, languidum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 11:1)
Denique omnis calor et jecur et lienem inflammat, mentem hebetat, ut anima , ut sanguis prorumpat, efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 11:3)
et impletur, non ipsa frictione, sed eo cibo, qui postea usque ad cutem, digestione quadam relaxatam, penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 3:4)
Fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari, evocarique corruptum humorem, et habitum corporis mutari expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 2:8)
Prodestque jejuno prehendere per multas partes cutem et attrahere, ut relaxetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 5:4)
Nam modo palpebrae superioris summa cutis relaxatur, et procidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 22:2)
atque ita superius tergus relaxatum, cedere retro potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 5:4)
Ergo, si qua scissa in eo vetustate induruerunt, jamque callum habent, commodissimum est ducere alvum, tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa, et foras prodeant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:2)
quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 3:2)
nec desidiis dapibusve paratis indulgere iuvat nec tanta licentia vitae adripit aut mores aetas lasciva relaxat:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:72)
Erebi se sponte relaxat squalor et aeternam patitur rarescere noctem, urna nec incertas versat Minoia sortes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:185)
Nec te iucunda fronte fefellit luxuries, praedulce malum, quae dedita semper corporis arbitriis hebetat caligine sensus membraque Circaeis effeminat acrius herbis, blanda quidem vultus, sed qua non taetrior ulla interius:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:61)

SEARCH

MENU NAVIGATION