라틴어 문장 검색

Sed in omnibus irae fraenationibus optimum est tempus lucrari et sibiipsi persuadere horam vindictae nondum adesse, sed instare, quasi ad manum, opportunitatem aliquam maiorem, atque hoc pacto motum animi interim compescere, et se in tempus aliud servare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:12)
Cuius uir quidam tantam compescuit iram, Dum presensisset, temptare quod id uoluisset;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:4)
— Nec licet, inquit, uti conuenienti monstrabitur loco, sed tamen, si id ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena releuetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:4)
— Quid si eidem misero, qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione releuatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:7)
Ubi vero aliquis relevatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et vinum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장125)
Quidam in posteriore vitio calidis aquis usi relevatique:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장379)
Vbi uero aliquis releuatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et uinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 21:3)
Quidam in posteriore uitio calidis aquis usi releuatique:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 67:1)
Ubi vero aliquis relevatus est, jamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leviores futuras discutiunt balneum et vinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 25:3)
Quidam in posteriore vitio calidis aquis usi relevatique:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 79:1)
His dictis pavidi firmavit inertia vulgi pectora migrantisque fugam compescuit aulae;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:112)
quoque die Titana canis flagrantior armat et rapit umores madidos venasque calore compescit radiisque potentibus aestuat axis, Nilo bruma venit, contraria tempora mundo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus14)
sic Venus horrificum belli compescere regem et vultum mollire solet, cum sanguine praeceps aestuat et strictis mucronibus asperat iras.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete25)
latratum triplicem compescuit ingens ianitor et presso lacrimarum fonte resedit Cocytos tacitisque acheron obmutuit undis et Phlegethonteae requierunt murmura ripae):
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:35)
compescuit arcum cum gemitu talesque dedit Latonia voces:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:123)

SEARCH

MENU NAVIGATION