라틴어 문장 검색

Atque, si factiones valeant, bonum fuerit alteri parti adhaerere dum quis honorem scandat, at se ad aequilibrium reducere postquam eundum fuerit confectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:9)
Sicque laborando, nichil inueniensque morando, Nocte domum tristis remeans, se sentit ab istis Verba per uxoris fructu caruisse laboris.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:7)
Huius ouans dictis, temerarius unus in istis Tecta domus scandit, radioque foramina paadit, Cuique manu nisus, pronus ruit intus, relisus, Suppliciumque satis tantae dedit improbitatis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:6)
Scandere qui suerat puerum, quem mater alebat.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:22)
Videbis igitur hoc facto in minorem modum summas reverti et ad principaliorem habitudinem comparationes proportionesque reduci, ut si sit quadrupla proportio, primo ad triplam, inde ad duplam, inde ad aequalitatem usque remeare;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:13)
Ex his autem ipsis idem si feceris, ad duplam rursus comparatio remeabit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 3:5)
Remeat pomis grauis autumnus,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 28:1)
scandit sublime tribunal atque inter proprias laudes Aegyptia iactat somnia prostratosque canit se vate tyrannos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:186)
remeate tenebris, agmina Brutorum Corvinorumque catervae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:279)
utinam remeare liceret ad veteres fines et moenia pauperis Anci.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:66)
ocius inde scandit inaccessos brumali sidere montes nil hiemis caelive memor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:115)
scandere qui nescis, versiculos laceras?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In podagrum qui carmina sua non stare dicebat3)
sanus Achilleis remeavit Telephus herbis, cuius pertulerat vires, et sensit in uno letalem placidamque manum;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum42)
Laodamia sequens remeantem rursus ad umbras Phylaciden et prona ruens Capaneia coniunx communes ardente viro mixtura favillas, et gravis incumbens casto Lucretia ferro, vulnere quae proprio facinus testata tyranni armavit patriae iustos in bella dolores exule Tarquinio, memorandaque concidit uno ulta pudicitiam libertatemque cruore.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae76)
quippe velut denso currentia munera nimbo cernere semper erat, populis undare penates, adsiduos intrare inopes, remeare beatos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION