라틴어 문장 검색

que quidem etsi auctoritate apostolica sunt venerande, fundamentali tamen Scripture postponendas esse dubitandum non est, cum Cristus sacerdotes obiurgaverit de contrario. 15.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:28)
Quod cum Washingtonius comperit, villicum suum graviter objurgavit, et dixisse fertur, " sese aedificia sua omnia comburi, quam auxilium ullum de fundo suo ad hostes asportari aut deferri, maluisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.29)
Qui rogantem contempseras, forsitan audies obiurgantem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:5)
Non est obiurganda, si tardior sit, sed laudibus excitandum ingenium;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:10)
et quo iactari magis omnia materiai corpora pervideas, reminiscere totius imum nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima consistant, quoniam spatium sine fine modoquest inmensumque patere in cunctas undique partis pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:5)
Hisce tibi in rebus latest alteque videndum et longe cunctas in partis dispiciendum, ut reminiscaris summam rerum esse profundam et videas caelum summai totius unum quam sit parvula pars et quam multesima constet nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:3)
Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis amfractibus anteponenda ducens moraeque omnis inpatiens non opperior ut per haec sola promoveas quibus ediscendis naviter ipse invigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi, vel te iam in lucem edito vel antequam nascereris, in diversis seu Graecae seu Romanae linguae voluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex, et quasi de quodam litterarum peno, si quando usus venerit aut historiae quae in librorum strue latens clam vulgo est aut dicti factive memorabilis reminiscendi, facile id tibi inventu atque depromptu sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 2:1)
His cum omnes assensi esent, ad coenam, alio aliud de his quae inter se contulerant reminiscente adprobanteque, cum magna alacritate animi concesserunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 25:3)
Neque ego nunc antiquitati nos praeferendos vel conparandos dico, sed respondi obiurganti Horo, adserens, uti res habet, maiorem illis seculis deliciarum curam fuisse quam nostro.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 16:1)
Nam illam orationem quis est qui non legerit, in qua populum Romanum obiurgat quod Roscio gestum agente tumultuarit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 12:1)
— Dulces moriens reminiscitur Argos, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 11:4)
ira in hoc Neptuni exprimitur, si etiam eum obiurgat, qui non adfuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1314)
prodest enim nonnumquam subtiliter obiurgare quem roges.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5436)
castigat increpat, obiurgat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3873)
breviterque quod congruit moram obiurganti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5381)

SEARCH

MENU NAVIGATION