라틴어 문장 검색

aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis deportatis et assertione secunda et partibus centumviralium, quae in duas hastas divisae sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 12:4)
ad hoc unica singularis-que doctrina et in diversarum rerum assertione monstrabilis, cui moris est de singulis artibus cum singulis artificibus philosophari, quaeque, si fors exigit, tenere non abnuit cum Orpheo plectrum cum Aesculapio baculum, cum Archimede radium cum Euphrate horoscopium, 2 cum Perdice circinum cum Vitruvio perpendiculum quaeque numquam investigare destiterit cum Thalete tempora, cum Atlante sidera, cum Zeto 3 pondera, cum Chrysippo numeros, cum Euclide mensuras.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 5:1)
utque videantur in negotii communis assertionem 1 legari, evectionem refundunt ipsosque sumptus ultro recusant et ab ambitu clam rogant singulos, ut ab omnibus palam rogentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 2:3)
quia quamquam nos utpote reos gloriae libra non respicit, satis tamen superque gaudebimus, si precatu tuo levare valeamus interioris hominis nostri etsi non integrum ad remunerationem, certe vel cicatricatum pectus ad veniam, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 6:2)
et ita quipiam, in ministrando segnes in obloquendo celeres, in tractatibus otiosi in seditionibus occupati, in caritate infirmi in factione robusti, in aemulationum conservatione stabiles in sententiarum assertione nutantes, nituntur regere ecclesiam, quos iam regi necesse erit 1 per senectam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 12:3)
et in suis quique prouinciis hanc mihi suae remunerationis uicem rependant, ut, qui de singulis prouinciis siue locis sublimioribus, quae memoratu digna atque incolis grata credideram, diligenter adnotare curaui, apud omnes fructum piae intercessionis inueniam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 3:4)
nobis tamen eis necessc est honorum beneficia tribuere, ut in spiritalis operis studio ex remuneratione ualcant multiplicius insudare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX. 1:3)
Ipse autem Uilbrord, cognomento Clemens, adhuc superest, longa iam uenerabilis aetate, utpote tricesimum et sextum in episcopatu habens annum, et post multiplices militiae caelestis agones ad praemia remunerationis supernae tota mente suspirans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION