라틴어 문장 검색

Fereque ganglia renituntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 3:1)
quia prementi nihil renititur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 43:5)
at si is vehemente increvit, renititur sicut uter repletus et arcte adstrictus:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 7:8)
praeterquam quod et tumoris aliquid est, pro venarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur, ac per ipsos venarum toros inaequale est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 10:3)
quoniam inter subjectos digitos neque aeque renititur, et insuper dilabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 21:4)
Et hoc etiam dicebat premonens eos pressuram futuram et despectum futurum erga eos, quasi diceret:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:24)
Utque solet pariter totis se effundere signis Corycii pressura croci:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:50)
non quia renititur Sinon, nam contrarium esset 'qui se ignotum venientibus ultro'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 583)
Sed potestas, quae cum re nummaria sociatur, magis huic conatui renititur, atque politica proposita carent saepenumero consiliorum amplitudine.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 73:5)
Maior probae politicae locus est dandus, quae institutiones reformare easque bonis agendi modis instruere valet, quae sinunt ut vitiosae pressurae segnitiaeque superentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:5)
Quemadmodum totum corpus animo deservit et, cum hoc tanto maius tantoque speciosius sit, ille in occulto maneat tenuis et in qua sede latitet incertus, tamen manus, pedes, oculi negotium illi gerunt, illum haec cutis munit, illius iussu iacemus aut in- quieti discurrimus, cum ille imperavit, sive avarus dominus est, mare lucri causa scrutamur, sive ambitiosus, iam dudum dextram flammis obiecimus aut voluntarii terram subsiluimus, sic haec immensa multitudo unius animae circumdata illius spiritu regitur, illius ratione flectitur pressura se ac fractura viribus suis, nisi consilio sustineretur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION