라틴어 문장 검색

His ita in commodum et plenitudinem omnibus apparentibus, atque in campis omnibus Ascalonis jam ad messem properantibus, rex a Jerusalem et omnibus locis sibi auxiliantibus milites atque arma copiosa contraxit, ac tempore Rogationum, quo illis in regionibus omnia sata festinant ad messem, occupavit terram Ascalonitarum, vineas, ficus et cujusque generis arbores succidens in manu robusta;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:7)
Ibi statim illius innotavit auribus quomodo princeps et rex civitatis Damasci, de genere Turcorum, arma et apparatum contraxisset ad obsidendam Tabariam et Gervasium loco Hugonis restitutum expugnare decrevisset, et regis virtutem non ultra timere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 48:2)
Dehinc die quadam cum Boemundi copiis victualia et equorum pabula defecissent, milites trecenti, pedites septingenti ad contrahendas praedas in regione Graecorum directi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 84:1)
Baldewinus rex ab insecutione et contritione inimicorum regressus, in terra Edessae paucis diebus moram fecit, reparans et componens undique odia et dissidia inter Christianos reperta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 46:3)
Obsidione igitur locata, praedas circumquaque contrahebant, gentiles captivabant et plurima damna inferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 90:3)
Celebratis itaque illic per dies octo sancti Paschae solemniis, assumptis ducentis equitibus, centum vero peditibus, ad vallem Moysi profectus est in partes Arabiae, ut praedarum aliquid abinde contraheret, [0700A] quibus inopes milites et rebus vacuatos ditaret et deficientes animaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 16:1)
Rex igitur intelligens Turcorum audaciam nimium aggravasse, longe lateque praedam contraxisse, ab assultu raro quievisse, vehementer indignatus convocat universos qui erant in circuitu Jerusalem et omnium civitatum quas possidebat, et ad septingentos congregans equites, peditum quatuor millia, peregrino exercitui jurat et contestatur non ultra Rotgerum et remotos conchristianos principes praestolari, nec longius pati Turcorum arrogantiam et calumnias.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:1)
Dehinc viam quae ducit Ascalenem insistens, universam praedam, quae per campestria Ascalonis vagabatur, in pascuis contraxit camelos [0708C] ducentos, armenta boum plurima, greges ovium caprarumque:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 44:7)
Nec mora, universis incolis civitatis Jerusalem convocatis in ultionem confratrum occisorum, et de universis locis Christianorum habitationis rex contraxit exercitum, et usque Bethan cum sex millibus veniens, tentoria sua per campestria locari jussit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:3)
Hec reparat vires fessaque membra novat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 41:12)
Ait enim Cassiodorus, "Egrescitprofecto ingenium, nisi iugi lectione reparetur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 24:4)
Servias itaque amicis tuis in vita sua, et eos repara, si potes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 79:15)
Nam utidem ait, "Sanctius est amicum reparare quam flere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 79:16)
" Ante vero quam amicum amittas, repara ipsum, si commodepotes, nam ut idem ait:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:10)
"Sanctius est amicum reparare quam flere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION