라틴어 문장 검색

Reprimendae certe sunt, aut saltem caute custodiendae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:4)
Inter aequales de familiaritate sollicitum esse nihil opus est, quare reprime te paululum et dignitatem tuam tuere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:19)
Itaque huiusmodi leges, si vel dormiverint diu vel temporibus praesentibus minus quadrent, a iudicibus prudentibus in executione earum reprimantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:14)
Secundo, qualiter particulares motus irae reprimi possent, aut saltem citra nocumentum cohiberi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 1:6)
Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장12)
Computruerunt semina subtus glebas suas, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, eo quod exaruit triticum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장17)
Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit.
(불가타 성경, 요나서, 4장7)
— Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:5)
Quorum vis repressa a nostris, etsi oppidani superiore loco defendebantur.
(카이사르, 히스파니아 전기 12:7)
Quod factum licet necopinantibus nostris esset gestum, tamen virtute freti repulsos multisque vulneribus adfectos oppido represserunt, praedam armaque eorum sunt potiti vivosque aliquos ceperunt;
(카이사르, 히스파니아 전기 16:4)
qui tamen fontes a quibusdam praesidiis aberant longius et celeriter aestibus exarescebant.
(카이사르, 내란기, 3권 49:7)
hanc non reprimere, sed augere imperatores debent;
(카이사르, 내란기, 3권 92:7)
Sed nostri milites dato signo cum infestis pilis procucurrissent atque animum advertissent non concurri a Pompeianis, usu periti ac superioribus pugnis exercitati sua sponte cursum represserunt et ad medium fere spatium constiterunt, ne consumptis viribus appropinquarent, parvoque intermisso temporis spatio ac rursus renovato cursu pila miserunt celeriterque, ut erat praeceptum a Caesare, gladios strinxerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 93:1)
Compluribus expugnatis oppidis Caesar, ubi intellexit frustra tantum laborem sumi neque hostium fugam captis oppidis reprimi neque iis noceri posse, statuit expectandam classem.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장1)
His rebus comparatis, represso iam Lucterio et remoto, quod intrare intra praesidia periculosum putabat, in Helvios proficiscitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 8장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION