라틴어 문장 검색

de uectigalibus ac monopoliis, de extruendis reficiendisue operibus, etiam de legendo uel exauctorando milite ac legionum et auxiliorum discriptione, denique quibus imperium prorogari aut extraordinaria bella mandari, quid et qua[m] forma[m] regum litteris rescribi placeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 30장 1:3)
praesidibus onerandas tributo prouincias suadentibus rescripsit boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 32장 2:5)
solebat etiam prosperis oratorum actionibus rescribere et magnorum in senatu reorum accusationes defensionesque meditari ac, prout stilus cesserat, uel onerare sententia sua quemque uel subleuare, equestri quoque ordine ad audiendum inuitato per edicta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 53장 2:2)
sed instantius legitimos flagitanti id solum codicillis rescripsit, quadraginta aureos in Saturnalia et Sigillaria misisse ei.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 5장 1:2)
et cum primum frequenti auditorio commisisset, aegre perlegit refrigeratus saepe a semet ipso.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 1:2)
ac ne quid circa haec occupatum auocaret detineretue, cum praesentia eius urbicas res egere a liberto Helio admoneretur, rescripsit his uerbis:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 1:2)
denique per octo continuos dies non rescribere cuiquam, non mandare quid aut praecipere conatus rem silentio obliterauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 40장 4:4)
dein perlectis epistulis officiorumque omnium breuiariis, amicos admittebat, ac dum salutabatur, et calciabat ipse se et amiciebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 21장 1:3)
Contra Alexander in hunc maxime modum rescripsit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 11:2)
"Hic, cum scripsissem ei pro iure tam familiaris usus atque amicitiae, qualis sors edita esset Iovis Hammonis oraculo, sustinuit rescribere, mihi se quidem gratulari, quod in numerum deorum receptus essem, ceterum misereri eorum, quibus vivendum esset sub eo, qui modum hominis excederet."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 14:6)
Perlege, deprecor, Fortuitorum Remedia, que ab inclitissimo phylosophorum Seneca nobis velut a patre filiis ministrantur, et illud de memoria sane tua non defluat:
(단테 알리기에리, Epistolae 17:2)
" Quibus literis perlectis, non cunctandum sibi censuit Cornwallis, quin ad fortiter resistendum sese illico accingeret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.50)
Juvenes nostrates viri maximi quem terra unquam extulit vitam latine exaratam perlegere volui.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.11)
Libros multos elementarios, tam versione Anglicana donatos, quam illa carentes, perlegere a doctoribus amicis coactus fui.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.32)
Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae quantae conueniat Munatius?
(호라티우스의 첫번째 편지, 0319)

SEARCH

MENU NAVIGATION