라틴어 문장 검색

Sed Verrium Flaccum iuris pontificii peritissimum dicere solitum refert Varro, quia feriis tergere veteres fossas liceret, novas facere ius non esset, ideo magis viduis quam virginibus idoneas esse ferias ad nubendum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 21:5)
Ipse super virides aras luctantia pronus Dum resecat cultro colla premitque manu, Ingens iratis apparuit hirnea sacris.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXIV3)
nam certe non potes illos Resina, Veneto nec resecare luto.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXIV4)
Quem si terseris aure diligenti, Audebit minus anxius tremensque Magnas Caesaris in manus venire.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, I2)
Hoc iacet in tumulo raptus puerilibus annis Pantagathus, domini cura dolorque sui, Vix tangente vagos ferro resecare capillos Doctus et hirsutas excoluisse genas.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LII1)
Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo Utilis, et porris fila resecta suis, Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto, Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LII6)
Haec tibi sorte datur tergendis spongia mensis Utilis, expresso cum levis imbre tumet.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXLIV Spongia1)
'mantelia' vero a manibus tergendis dicta, et est nominativus mantele, quo modo torale.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7018)
corpora fingere lingva id est tergere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6342)
Cicero in Sestiana spongiis sanguis effingebatur, id est tergebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6343)
aut rursum innodes resecantur 'rursum' non habet hic significationem iterandi, sed abundat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 781)
mantelia quibus manus tergunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3761)
"vos tergetis, mundatis, eraditis et illos, quos facitis, protegitis et timetis, dum unusquisque vestrum non cogitat prius se debere deum nosse quam colere, dum inconsulte gestiunt parentibus oboedire, dum fieri malunt alieni erroris accessio quam sibi credere, dum nihil ex his quae timent norunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:18)
neque id ad vivum reseco, ut illi, qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad communem utilitatem parum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:2)
quae sanari poterunt, quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt, non patiar ad perniciem civitatis manere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 11:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION