라틴어 문장 검색

Oris resolutio etiam alvo cita finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 14:6)
Si capitis ac frontis dolores ex vento, vel frigore, aut aestu sunt, gravedine et sternutamentis finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 18:2)
si vero mens laesa est, aut nervorum facta resolutio, medicinae locus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 29:5)
Omnique resolutioni nervorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiems et autumnus:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 40:3)
item viscerum morbi, nervorumque resolutio, et rigor, et distentio:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 6:4)
Soletque accedere et sitis, et dolor capitis, et frequens singultus, et praecordiorum dextra parte durities, et, ubi corporis vehemens motus est, spiritus difficultas, membrorumque resolutio:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 2:1)
Si purgatio fuit, post eam triduo primo modice cibum oportet assumere ex media materia, et vinum bibere graecum salsum, ut resolutio ventris maneat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 4:1)
At resolutio nervorum frequens ubique morbus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 2:1)
cujus notae sunt, horror validus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 2:2)
Aliud autem, quamvis non multum distans, malum, gravedo est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 2:1)
nunc video apud Graecos in gravedine hoc nomen servari;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 2:5)
Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida, fovendum os caputque;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 4:1)
In gravedine autem, primo die quiescere, neque esse, neque bibere, caput velare, fauces lana circumdare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 8:1)
Vulgatissimum vero pessimumque stomachi vitium est resolutio, id est quum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus, ac sic tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:1)
accedit maxillarum quaedam resolutio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION