라틴어 문장 검색

Oris resolutio etiam aluo cita finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 14:4)
si uero aut mens laesa est, aut neruorum facta resolutio, medicinae locus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 29:3)
At in morbo arquato durum fieri iecur perniciosissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 34:2)
Omnique resolutioni neruorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 40:2)
item uiscerum morbi, neruorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito uocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 6:4)
uuluae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 20장 2:4)
lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, maximeque bubulum, ac sebum ipsum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 30장 2:2)
Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superponere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 14:3)
Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi corporis uehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 2:1)
Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et uinum bibere Graecum salsum, ut resolutio uentris maneat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 4:1)
Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, uel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 5:5)
At resolutio neruorum frequens ubique morbus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 1:1)
a superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque discernit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 4:6)
Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cauum, extrinsecus gibbum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 5:1)
isque inter lienem et iecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION