라틴어 문장 검색

Seducens, inquit, eum multo blandimento sermonum, et laqueis labiorum suorum alligans, domum adusque attraxit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:25)
Quoties repentino impulsi motu aperta ad morsus ora jussi resolvunt?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:14)
aliud indomitum quod armentario quodam motu mentis velut deside atque resoluto proruat ad irrationabiles delectationes corporis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:2)
Non enim, ut vulgo aiunt, fatale decretum alligatur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:8)
Simul considera quia eisdem numeris quibus aliqua incipiunt, resolvuntur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:24)
Malitiam etenim simplicitas, et culpam virtus resolvit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:2)
cum finitur, incipiat, non medio mundus tempore resolvatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:6)
ut in timore aliqui non penitus resolvantur, et magis timorem dirigant ad opera virtutis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:4)
Ergo videamus ne quia arcus quo sagittae jaciuntur, nunc tenditur, nunc resolvitur, quamdam extensionem et remissionem videatur Scriptura significare, per quam neque penitus per nimiam extensionem universa rumpantur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:1)
Aequinoctio itaque temporis verni confecto, imperator coacta militum valida manu, ductu laetioris fortunae profectus, cum ad locum aptissimum pervenisset, flumen Histrum exundantem pruinarum iam resoluta congerie, super navium foros ponte contexto transgressus, populandis barbarorum incubuit terris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 4:1)
Affirmant aliqui physicorum, in subiectis septentrioni spatiis cum hiemes frigidae cuncta constringunt, magnitudines nivium congelare, easque postea vi flagrantis sideris resolutas, fluxis umoribus nubes efficere gravidas, quae in meridianam plagam Etesiis flantibus pulsae, expressaeque tepore nimio incrementa ubertim suggerere Nilo creduntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 5:1)
Denique cum Chalcedonos subverterentur veteres muri, ut apud Constantinopolim aedificaretur lavacrum, ordine resoluto saxorum, in quadrato lapide qui structura latebat in media, hi Graeci versus incisi reperti sunt, futura plene pandentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 1장 4:2)
Iussum est ab imperatore, ut Saxones et Abodriti ad hanc expeditionem praepararentur, temptatumque in illa hieme duabus vicibus, si Albia transiri posset, sed mutatione subita aeris emolliti glacie fluminis resoluta negotium remansit inperfectum, donec tandem hieme transacta circa medium fere Maium mensem oportunum proficiscendi tempus adrisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 229:2)
Hoc anno propter iuges pluvias et aerem nimio humore resolutum magna incommoda contigerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:1)
Hoc lupus alterno uoluit pede, uerba resoluit:
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et capite 37:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION