라틴어 문장 검색

At nunc cum auctoritate vestri iudicii, rerumque necessitate compulsus, ad Augustum elatus sum culmen, deo vobisque fautoribus, si fortuna coeptis adfuerit, altius affecto maiora, id prae me ferens quod exercitui cuius aequitas armorumque inclaruit magnitudo, domi moderatus visus sum et tranquillus, et in crebritate bellorum, contra conspiratas gentium copias, consideratus et cautus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 5:1)
Romulus vero post eum et Sabostius curiales, convicti, sine respectu periculi studia sevisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 20:2)
Id enim aequitate pensata, statuerat placabilis imperator et clemens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 20:4)
Iulianus, quem dum circumfrementes Illyricum nationes exteras oppugnatis, tuendis praefecimus Galliis, levium confidentia proeliorum, quae cum Germanis gessit semermibus, ut vecors elatus, adscitis in societatem superbam auxiliaribus paucis, feritate speque postrema, ad perniciosam audaciam promptis, in noxam publicam conspiravit, aequitate calcata, parente nutriceque orbis Romani, quam tumentes spiritus tamquam favillas reflaturam vindicaturamque, deinde ut sceleste factorum ultricem, et ipse expertus, et docente antiquitate facile credo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 13:1)
Unde fluxioris vitae initia pullularunt, et periuria, et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 4:1)
Unde velut aequitate ipsa dictante lex est promulgata, qua cavetur nullum interpellari suffragatorem, super his quae eum recte constiterit accepisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 6장 5:1)
eumque exinde progredientem ulterius, multitudo inquietabat, pars violenter erepta reddi sibi poscentium, alii querentes consortiis se curialium addictos iniuste, non nulli sine respectu periculi agentes ad usque rabiem, ut adversarios suos laesae maiestatis criminibus illigarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 8:2)
Et quamquam in disceptando aliquotiens erat intempestivus, quid quisque iurgantium coleret, tempore alieno interrogans, tamen nulla eius definitio litis a vero dissonans reperitur, nec argui umquam potuit, ob religionem vel quodcumque aliud ab aequitatis recto tramite deviasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 2:1)
Quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros, multa praesumentes et bona, aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile subituri, et coniectantes aequitati semper solere iungi victoriam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 23:1)
Denique post finitima cuncta vi vel aequitatis consideratione vel metu subacta, civitatum et castrorum castellorumque munimentis oppleta Perside, assuefactaque timori esse accolis omnibus, quos antea formidabat, medium ipse agens cursum aetatis placida morte decessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 4:1)
Verum aucti paulatim, in amplitudinem gentis solidae concesserunt et nomen, villasque inhabitantes, nulla murorum firmitudine communitas, et legibus suis uti permissi, religionis respectu sunt honorati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 35:3)
Quae dum sine respectu periculi sui, redintegrare festinat, ex alia parte cataphractorum Parthicus globus centurias adoritur medias, ac sinistro cornu inclinato acriter superfusus, faetorem stridoremque elephantorum impatienter tolerantibus nostris, contis et multiplicatis missilibus decernebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 4:1)
Quod si gravis quidam aequitatis spectator, in ultimo rerum spiritu factum criminatur improvide, nauticos idem iustius incusabit, si amisso perito navigandi magistro, saevientibus flabris et mari, clavos regendae navis cuilibet periculi socio commiserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 7:1)
Condiciones autem ferebant difficiles et perplexas, fingentes humanorum respectu, reliquias exercitus redire sinere clementissimum regem, si quae iubet impleverit cum primatibus Caesar.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 6:1)
Adhiberi oportere in omnes casus socia potestate collegam, contemplatione poscente multiplici, nec ambigo nec repugno, curarum acervos et mutationes varias accidentium, ipse quoque ut homo formidans, sed studendum est concordiae viribus totis, per quam res quoque minimae convalescunt, quod impetrabitur facile, si patientia vestra, cum aequitate consentiens, id mihi quod mearum est partium, concesserit libens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION