라틴어 문장 검색

Cui sic respondit, mox talia censor ut audit:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:13)
iudiciis enim magistratuum, disceptationibus legitimis propositam vitam, non poetarum ingeniis, habere debemus nec probrum audire nisi ea lege, ut respondere liceat et iudicio defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 25:2)
quibus auditis cum in contione, quidnam respondendum regi esset, consultaretur, et alii manendum in Romana societate, alii non aspernandam amicitiam regis censerent, media visa est Clyti sententia eoque accepta,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 143:2)
ad hanc interrogationem tuam et non respondere vereor, ne superbum sit, et vera respondere ne nimis acerbum audienti tibi videatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 417:1)
Ubi est thesaurus tuus, illic erit et cor tuum, et utique, cum audimus ut cor sursum habeamus, non mendaciter respondere debemus, quod nosti quia respondemus.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 7:7)
igitur auditurum principem et fore diluendi criminis facultatem respondit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 34장9)
his utrimque auditis senatus, de postulatis Carthaginiensium consultus responderi ita iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 245:1)
Rogarem te, inquit, ut diceres pro me tu idem, qui illis orationem dictavisses, vel potius paulum loci mihi, ut iis responderem, dares, nisi et te audire nunc mallem et istis tamen alio tempore responsurus essem, tum scilicet, cum tibi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 84:1)
Nam cum legatus Anglus ad aulam ducis Britaniae venisset, dux ipse vix sanae memoriae fuit, omniaque ducis Aurelianensis nutui parebant, qui legatum Urswicum mandata perferentem audivit, et quasi commotus et elato animo respondit ducem Britanniae, qui regi Henrico hospes olim fuisset, imo parentis loco, in tenera eius aetate et afflicto rerum statu, expectasse illo tempore ab Henrico (glorioso illo Anglorum rege) potius copias equitum et peditum validas quam inanem de pace legationem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 4:2)
nam quod consilium quasi vetuerit regina audito 'mortemque miserrimus opto', sic respondet Aeneas 'nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6561)
» Corbahan, his auditis, Petro in superbia [0506B] magna respondit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:6)
Nec memoriae defuit quid iste identidem responderet, totumque visum illum hymnosque sanctorum, ad quos audiendos eo duce venerat, qua recentissimos recordabatur facilitate, narravit.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 4:4)
ea legatione Papirius audita perinde ac motus dictis eorum cum collega se communicaturum respondit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 191:1)
His rex auditis, habito cum suis consilio, sic in haec verba respondit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 110:4)
ita audire vel eum, unde discas, vel eum, cui respondendum sit, ut illi non infundere in auris tuas orationem, sed in animo videantur inscribere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 355:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION