라틴어 문장 검색

quibus diebus cunctis a mane usque ad uesperam nil aliud ageret, quam confluentem eo de cunctis uiculis ac locis plebem Christi uerbo salutis instruere, atque instructam in fluuio Gleni, qui proximus erat, lauacro remissionis abluere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:8)
Ut primi successores AEduini regis et fidem suae gentis prodiderint, et regnum porro Osuald christianissimus rex utrumque restaurauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. I.1)
discissisque uiculis, quos in uicinia urbis inuenit, aduexit illo plurimam congeriem trabium, tignorum, parietum, uirgeorum, et tecti fenei, et his urbem in magna altitudine circumdedit a parte, quae terrae est contigua, et dum uentum oportunum cerneret, inlato igne conburere urbem nisus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVI.4)
Quo clarescente miraculo, mox ibidem ecclesia restaurata, et haec eadem destina in munimentum est parietis, ut ante fuerat, forinsecus adposita.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:2)
Nam et ipse rex et plurimi de plebe siue optimatibus, diligentes hanc uitam, et futuram non quaerentes, siue etiam non esse credentes, coeperunt fana, quae derelicta erant, restaurare, et adorare simulacra, quasi per haec possent a mortalitate defendi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXX.4)
Quod ille ubi conperiit, ecclesiam uidelicet suam rebus ablatis omnibus depopulatam, diuertit ad Sexuulfum Merciorum antistitem, et accepta ab eo possessione ecclesiae cuiusdam et agelli non grandis, ibidem in pace uitam finiuit, nil omnino de restaurando episcopatu suo agens;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XII.10)
Solebat autem ea maxime loca peragrare, illis praedicare in uiculis, qui in arduis asperisque montibus procul positi aliis horrori erant ad uisendum, et paupertate pariter ac rusticitate sua doctorum arcebant accessum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII]. 1:8)
castellum inde quod caput eius regionis erat viculosque circumiectos capit et captivo cibo ac pecoribus per triduum exercitum aluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 345:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION