라틴어 문장 검색

Italiam iam ipsamque urbem Romam regius terror adflabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 9:1)
sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet seque tum palam ac professe incendium suum restincturum ruina minaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 7:2)
ipse Epicurus obit decurso lumine vitae, qui genus humanum ingenio superavit et omnis restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:9)
glomerataque multa vaporis corpora, quae stomacho praebent incendia nostro, dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem, urere ne possit calor amplius aridus artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:7)
namque in eo spes est, unde est ardoris origo, restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:6)
religione refrenatus ne forte rearis terras et solem et caelum, mare sidera lunam, corpore divino debere aeterna manere, proptereaque putes ritu par esse Gigantum pendere eos poenas inmani pro scelere omnis, qui ratione sua disturbent moenia mundi praeclarumque velint caeli restinguere solem inmortalia mortali sermone notantes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:2)
nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt adiicere et calidum membris adflare vaporem, nil magnis intervallis de corpore libant flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:2)
Et me saevus equis oriens adflavit anhelis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 10:3)
Nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem Excutere et sanctos restinguere fontibus ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 7:3)
— Ex quo me divum pater atque hominum rex Fulminis adflavit ventis et contigit igne, et alibi:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 8:2)
Namque ipsa decoram Caesariem nato genitrix lumenque iuventae Purpureum et laetos oculis adflarat honores:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 11:2)
Humanoque cadit serpens adflata veneno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:45)
Semiusta rapit resolutaque nondum Ossa satis, nervis et inustis plena medullis Aequorea restinguit aqua, congestaque in unum Parva clausit humo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:40)
aut 'honores' propter formam, ut et laetos oculis adflarat honores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 288)
namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 30512)

SEARCH

MENU NAVIGATION