라틴어 문장 검색

de his cognoscetis, ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu resuscitatus fine esse narrationis et initium probationis intelligat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodammodo novum audiendi sumat exordium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 249:2)
miscet cuncta fragor resuscitatus, quantum non cyparissifer Lycaeus, quantum non nemorosa tollit Ossa crebras inrequieta per procellas, quantum nec reboant volutae ab Austro Doris Trinacris aut voraginoso quae vallat sale Bosphorum Propontis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium96)
adstruebamque meliora, quatenus in pectore viri iracundia materialiter regnans, quia naevo crudelitatis fuerat infecta, praetextu saltim severitatis emacularetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:5)
In cuius adsertione fidei uenerabilis pater Gregorius in tantum contra nascentem heresim nouam laborare contendit, tanta hanc instantia, iuuante etiam piissimo imperatore Tiberio Constantino, conminuit, ut nullus exinde sit inuentus, qui eius resuscitator existeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:15)
Ut defunctis Aedilbercto et Sabercto regibus successores eorum idolatriam resuscitarint, ob quod et Mellitus ac Iustus a Brittania discesserint.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V.1)
Ad christianam experientiam quod attinet, omnes creaturae materialis universi suum verum sensum reperiunt in Verbo incarnato, quoniam Dei Filius suae personae incorporavit partem materialis universi, quam germen definitivae transformationis introduxit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION