라틴어 문장 검색

Talia vociferans avidos transire minaci cornipedes umbone ferit clipeique retardat obice Gorgoneisque premens adsibilat hydris praetentaque operit crista;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:119)
non illum Sirius ardens brumave Riphaeo stridens Aquilone retardat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:121)
non tela retardant, obice non haesit fluvii.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:209)
boves, cum ad arborem venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius offendat aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 26:1)
at quae curvaesunt et distortae, non aequaliter alliduntur inhibentibus nodis, et ipso flexu cursum terreni umoris veluti salebris retardante.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 2:3)
idem subsidio Lacedaemoniis profectus Epaminondae retardavit impetus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:1)
huius casu aliquantum retardati sunt Boeoti, neque tamen prius pugna excesserunt, quam repugnantes profligarunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 2:1)
nam quod iter diebus quinque hostis transisse posset, se effecturum ut non minus totidem dierum spatio retardaretur:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 2:2)
et quanquam obsidione Massiliae, quae sibi in itinere portas clauserat, summaque frumentariae rei penuria retardante breui tamen omnia subegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 34장 2:2)
ne religione quidem ulla a quoquam incepto absterritus umquam uel retardatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 59장 1:1)
ii ob recens meritum, quod se aegros et inualidos magno opere fouisset, in auxilium aduolauerunt, sed serius itinere deuio per ignorantiam locorum retardati.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 1:6)
nam et uictima Diti patri caesa litauit, cum tali sacrificio contraria exta potiora sint, et primo egressu inundationibus Tiberis retardatus ad uicensimum etiam lapidem ruina aedificiorum praeclusam uiam offendit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 3:2)
Imperator iste, Trentoniam versus iter facere coepit, Americanosque, die Januarii secundo, paulo post meridiem, anno Christi millesimo septingentesimo septuagesimo, fortissime aggressus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.41)
Tunc praefectorum concilio militari habito, in quo praeliari, Philadelphiamque, si fieri potuit, incolumem servare, decretum, Princetoniam summo mane pervenit, tresque legiones Britannicas ibi positas procul dubio oppresserat, ni manipulus, qui iter Trentoniam versus tunc temporis faciebat, Americanos conspicatus, nuncios qui commilitones ea de re certiores facerent, praemisisset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.47)
ne ultra te dicturientem retardem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION