라틴어 문장 검색

Opis frena tenet, fert retia rara Lycaste auratasque plagas, inmortalesque Molossi latrantes mediis circum iuga nubibus ibant.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:150)
hoc enim et salubrius et elegantius est, quam illud, quod quidam faciunt, ut, palis in parietes vehementer actis vimineos qualos superimponant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 4:3)
Sive autem parietibus ita, ut diximus, cavatis, sive qualis vimineis praeponenda erunt vestibula, per quae matrices ad cubilia vel pariendi vel incubandi causa perveniant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 5:1)
idque sit retibus munitum, ne aquila vel accipiter involet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 6:2)
et ea sit ita posita, ut maiore parte hiberni diei solem admittat, habeatque appositam satis amplam caveam retibus emunitam, quae excludat accipitres, et recipiat egredientes ad apricationem columbas, nec minus in agros emittat matrices, quae ovis vel pullis incubant, ne quasi gravi perpetuae custodiae servitio contristatae senescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 4:2)
Receptacula non tanquam columbis loculamenta, vel cellulae cavatae efficiuntur,sed ad lineam mutuli per parietem defixi tegeticulas cannabinas accipiunt, praetentis retibus, quibus prohibeantur volare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 3:1)
quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:3)
deinde clatris superpositis, vel grandi macula retibus contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis vel accipitribus involandi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 1:4)
illi igitur duodecim, quorum dux erat Pelopidas, [cum] Athenis interdiu [exissent], ut vesperascente caelo Thebas possent pervenire, cum canibus venaticis exierunt, retia ferentes, vestitu agresti, quo minore suspicione facerent iter.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:1)
piscatus est rete aurato et purpura coccoque funibus nexis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 3:3)
Respice cum patre relictum rete, respice surgentem de teloneo publicanum, statim apostolum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:2)
tunc Iacobus et Iohannes relicto patre, rete, navicula, secuti sunt salvatorem affectum sanguinis et vincula saeculi et curam domus pariter relinquentes;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:41)
patrem senem cum navicula et rete dimittunt;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:2)
"Canis revertens ad vomitum suum et sus ad volutabrum luti' Bruta quoque animalia et vagae aves in easdem pedicas retiaque non incidunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:4)
Tune habebant patrem, rete, naviculam:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION