라틴어 문장 검색

at novercae insidiis domum omnem convelli, maiore flagitio quam si impudicitiam prioris coniugis reticuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 65장7)
Libertas Thraseae servitium aliorum rupit et postquam discessionem consul permiserat, pedibus in sententiam eius iere, paucis exceptis, in quibus adulatione promptissimus fuit A. Vitellius, optimum quemque iurgio lacessens et respondenti reticens, ut pavida ingenia solent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장1)
nomina tamen coniuratorum reticuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장9)
Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum uitatis sententiarum ineptiis atque concinnitate et 'reconditorum uerborum,' ut ipse dicit, 'fetoribus';
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 1:1)
cum Agrippae, qui prior consulebat, magna et paene incredibilia praedicerentur, reticere ipse genituram suam nec uelle edere perseuerabat, metu ac pudore ne minor inueniretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 12:2)
quoque magis nullius non boni exempli fautor uideretur, mulieri libertinae octingenta donauit, quod excruciata grauissimis tormentis de scelere patroni reticuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 4:1)
Ac ne stultitiam quidem suam reticuit simulatamque a se ex industria sub Gaio, quod aliter euasurus peruenturusque ad susceptam stationem non fuerit, quibusdam oratiunculis testatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 3:1)
adeoque nihil ornamentorum extrinsecus cupide appetiuit, ut triumphi die fatigatus tarditate et taedio pompae non reticuerit, merito se plecti, qui triumphum, quasi aut debitum maioribus suis aut speratum umquam sibi, tam inepte senex concupisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 12장 1:3)
Ante paucos quam occideretur menses cornix in Capitolio elocuta est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 2:1)
Haec elocutus dextram Philippo offert.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 14:1)
cum Dymnus semet interemerit, qualiacumque erant, non fuisse reticenda.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 38:1)
Nec plura elocutum capite velato in regiam adducunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 22:5)
"vos, quae sentiebam, ne reticerem, inpulistis!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:65)
At haec elocuto universa contio adsensa est:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 4:1)
Nec plura elocutus equum in hostem egit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION