라틴어 문장 검색

Qui cum tam per illos quam per suos legatos de sacramento pontificis et excusatione reorum comperisset, nihil sibi ultra in hoc negotio faciendum ratus, memoratum Iohannem episcopum et socios eius ad pontificem dato conveniente responso remisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 292:2)
Multa domat multo uerbere claua reum.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:13)
Ecce reum dampnat iudex, crux horrida punit.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:4)
Pincernam crucis esse reum sentencia prodit, Crux punit meritum iure fauente cruci.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:25)
ut si elleborum uel cicutam uel sucum papaueris emissem, item alia eiusdem modi quorum moderatus usus salutaris, sed commixtio uel quantitas noxia est, quis aequo animo pateretur, si me per haec ueneficii arcesseres, quod ex illis potest homo occidi?
(아풀레이우스, 변명 30:11)
sic accusas, ut omnia a reo percontere, nihil ipse adferas cognitum.
(아풀레이우스, 변명 52:9)
quae enim relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest neque impelli?
(아풀레이우스, 변명 82:6)
nullam mihi causam fuisse Pudentillam ueneficiis ad nuptias prolectandi.
(아풀레이우스, 변명 89:7)
cur ergo Pudentillae animum ueneficiis flecterem?
(아풀레이우스, 변명 100:3)
o graue ueneficium dicam an ingratum beneficium.
(아풀레이우스, 변명 100:10)
"hunc ego, domine Maxime, reum apud te facere institui?"
(아풀레이우스, 변명 100:25)
"ego quidem pro hospitii salute et homicida sum et reus capitis inducor, at ille non contentus quod mihi nec assistendi solacium perhibuit, insuper exitium meum cachinnat."
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:7)
Tunc demum clamatus inducitur etiam reus et exemplo legis Atticae Martiique iudicii causae patronis denuntiat praeco neque principia dicere neque miserationem commovere.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:3)
quibus autem verbis accusator urserit, quibus rebus diluerit reus, ac prorsus orationes altercationesque neque ipse absens apud praesepium scire neque ad vos quae ignoravi possum enuntiare, sed quae plane comperi ad istas litteras proferam.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:5)
ne sim reus et dignus odio,
(ARCHIPOETA, I9)

SEARCH

MENU NAVIGATION