라틴어 문장 검색

sed tamen quoniam coeptum est agi, quoquo modo coeptum est et quacumque de causa, non deseram neque optimi atque unici fratris miseras ac luctuosas preces nec Sesti ceterorumque promissa nec spem aerumnosissimae mulieris Terentiae nec miserrimae [mulieris] Tulliolae obsecrationem et fidelis litteras tuas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 19 4:3)
Ipsa est proinde continuata rerum divinarum revelatio”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:4)
Dicere possumus “iuxta ipsam revelationem, quam Sacra Scriptura continet, datur utique divina manifestatio in fulgenti sole nec non vesperascente caelo”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:8)
Dei lux per eius revelationis narrationem ad nos pervenit, atque sic nostrum iter in tempore illuminare valet, dum divina beneficia memorat, dum demonstrat quomodo eius repromissiones perficiantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:11)
Utrumque prospectum conciliavit, revelatione amoris Dei in Iesu iugiter permotus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 59:2)
Quare et obsecratio illa iudicum per carissima pignora, utique si et reo sint liberi, coniux, parentes, utilis erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 51:2)
deprecatio, obsecratio, brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 33:3)
cuius confestim sequax humilis turba consilii maioribus quoque suis fuit incitamento, quos cum non piguisset fugere, redire non puduit, qua devotione placatus inspector pectorum deus fecit esse obsecrationem vestram vobis saluti, ceteris imitationi, utrisque praesidio, denique illic deinceps non fuere vel damna calamitati vel ostenta formidini.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 6:1)
Quid enim iucundius quam dei patris et domini reconciliatio, quam veritatis revelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro criminum venia?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:2)
Quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, quod deo vivis?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:4)
Quarum se omnium precibus humiliter commendans, obitum proxime suum, quem reuelatione didicerat, non celauit esse futurum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII.17)
Quam uidelicet reuelationem huiusmodi esse perhibebat:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII.18)
Conuenit autem reuelationi et relationi praefati fratris de obitu huius antistitis etiam sermo reuerentissimi patris Ecgbercti, de quo supra diximus, qui dudum cum eodem Ceadda adulescente, et ipse adulescens in Hibernia monachicam in orationibus et continentia, et meditatione diuinarum scripturarum uitam sedulus agebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:9)
quem se numerum annorum fuisse habiturum ipse iamdudum somni reuelatione edoctus, suis praedicere solebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII.4)
Ipsa est enim dies, in qua resurrectionis suae gloriam Dominus multifario piae reuelationis gaudio discipulis patefecit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION