라틴어 문장 검색

Minus praeterea movetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas adhuc et precario haerentes levis quoque revellat agitatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 18:3)
decretis agendum est, ut revellatur penitus falsorum recepta persuasio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 34:2)
veniet, qui te revellat dies et ex contubernio foedi atque olidi ventris educat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 27:9)
mundum revelli sedibus totum suis ipsosque rupto crederes caelo deos decidere et atrum rebus induci chaos.
(세네카, 아가멤논 10:30)
non poteris revelli, cum voles.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 190:9)
sed quoniam a toto particulam revelli placet et unam contradictionem manente lite integra solvere, faciam rem non difficilem, causam deorum agam.
(세네카, De Providentia, book 1 2:3)
utrique enim pecunia sua obhaesit nec sine sensu revelli potest.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 74:3)
credas innare reuolsas Cyclaclas.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 12:10)
"quid si nunc aliquis patriis rapturus ab oris Deidamian eat viduaque e sede revellat attonitam et magni clamantem nomen Achillis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권37)
saevus et e puppi longo clamore magister dissipat amplexus atque oscula fida revellit, nec longum cara licet in cervice morari, attamen in terras e plebe novissimus omni ibo nec egrediar nisi iam cedente carina.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri18)
"meruere tuae, meruere tenebrae ultorem sperare Iovem, nova sontibus arma iniciam regnis, totumque a stirpe revellam exitiale genus, belli mihi semina sunto Adrastus socer et superis adiuncta sinistris conubia, hanc etiam poenis incessere gentem decretum;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권82)
ibi grandior aevo ante rogos, dum quisque suo nequit igne revelli, concilium infaustum dictis mulcebat Aletes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권67)
"infelix, fratri facinus tam grande negavi, et nunc vestra quidem maneant in pace quieta moenia, nec vobis tanti sim causa tumultus hospes adhuc, scio - nec me adeo res dextra levavit - , quam durum natis, thalamo quam triste revelli, quam patria;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권146)
dubiae motis radicibus obstant Cyclades, ipsa tua Mycono Gyaroque revelli, Dele, times magnique iidem testaris alumni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권165)
tunc ensem galeamque rapit clipeumque revellit Hypseos 4;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권252)

SEARCH

MENU NAVIGATION