라틴어 문장 검색

nec rursus aperto Vult hostes errare freto, sed molibus undas Obstruit, et latum deiectis rupibus aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:19)
pugnaxque Metellus Ut videt ingenti Saturnia templa revelli Mole, rapit gressus, et Caesaris agmina rumpens, Ante fores nondum reseratae constitit aedis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:22)
Caetera suppressit, faucesque obstruxit Apollo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:58)
Ipsae tua signa revellent, Prosilientque acies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:36)
Nec secus in Siculis fureret tua flamma cavernis, Obstrueret summam si quis tibi, Mulciber, Aetnam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:8)
unde est illud in quarto et quos Sidonia vix urbe revelli, quia non voluntate, sed aut odio aut timore convenerant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3612)
Anchisae cineres manesve revelli quod dicitur ex oraculo fecisse Diomedes, et secum eius ossa portasse, quae postea reddidit Aeneae, cum multa adversa perferret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4271)
revelli non 'revulsi':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4275)
nam 'velli' et 'revelli' dicimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4276)
quidam 'revelli' iungunt, ita ut sequatur 'cur mea dicta neget.'
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4282)
quasi mirum est, excusat dicendo 'fata obstant placidasque viri deus obstruit aures'. aut certe voces tractabilis accipe, aut alias tractabilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4392)
obstrvit obcludit, ἐμφατικῶσ.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4405)
vix urbe revelli aut mox, id est paulo ante, ut vix e conspectu:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5452)
revellit in verbo 'vello' facit in participio 'vulsus'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5581)
've' enim proprie 'vel' significat, ut sic nec patris Anchisae cineres manesve revelli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1505)

SEARCH

MENU NAVIGATION