라틴어 문장 검색

Postquam enim scientiae per partes diligenter fortasse excultae et tractatae fuerint, tum forte exortus est aliquis, ingenio audax et propter methodi compendia acceptus et celebratus, qui specie tenus artem constituerit, revera veterum labores corruperit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:28)
quum revera sit infiniti erroris finis et terminus legitimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:9)
ea vero generalissima evadunt non notionalia, sed bene terminata, et talia quae natura ut revera sibi notiora agnoscat, quaeque rebus haereant in medullis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:7)
contra absque hac commoditate, omnia videri involuta et, quam revera sunt, subtiliora.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:7)
quae revera nil aliud est, quam secundae partis applicatio particularis et explicata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:9)
altera gradatim exsurgat ad ea quae revera naturae sunt notiora.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 47:6)
Quod si forte instantia aliqua, non prius animadversa aut cognita, se offerat, axioma distinctione aliqua frivola salvatur, ubi emendari ipsum verius foret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 52:4)
cum distinctio illa, quae recipi consuevit, quod sit infinitum a parte ante, et a parte post, nullo modo constare possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:5)
nam cum maxime universalia in natura positiva esse debeant, quemadmodum inveniuntur, neque sunt revera causabilia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:9)
Omnis etiam subtilior meta schematismus in partibus rerum crassiorum (quem vulgo alterationem vocant, cum sit revera latio per minima) latet similiter:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:6)
negotium densi et rari, per quod corpora subeunt majores et minores dimensiones sive spatia, per frigidam distinctionem actus et potentiae transegerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:4)
cum omnis motus violentus etiam naturalis revera sit, scilicet cum externum efficiens naturam alio modo in opere ponet quam quo prius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:17)
Hinc opinio, quod formae sive verae rerum differentiae (quae revera sunt leges actus puri) inventu impossibiles sint, et ultra hominem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:9)
Atque revera quemadmodum majorem rerum humanarum notitiam et maturius judicium ab homine sene expectamus quam a juvene, propter experientiam et rerum, quas vidit, et audivit, et cogitavit, varietatem et copiam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:6)
Inveniuntur enim clarissimi illi imperatores revera majora gessisse, quam umbratiles isti heroes etiam fecisse fingantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION