라틴어 문장 검색

et inde iter peragens vias apertas nemini contradicente per totam Saxoniam, quocumque voluit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 785 91:9)
Cumque hoc contradiceret Fulcho atque Heribertus, Winetmarus inprovise superveniens Fulchoni archiepiscopo cum suis complicibus, quod dictum nefas est, multis perfossum vulneribus interfecerunt XVI. Kal.
(ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:3)
quippe insimulari quiuis innocens potest, reuinci nisi nocens non potest.
(아풀레이우스, 변명 1:2)
Nunc praeterea uide, quam ipsi sese reuincant;
(아풀레이우스, 변명 39:13)
hoc puer nescit, ego non factum reuinco;
(아풀레이우스, 변명 43:12)
at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse, - quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit - tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
(아풀레이우스, 변명 53:4)
immo quid omnino est, quod uos manifesti mendacii non reuincat?
(아풀레이우스, 변명 60:6)
legat, sua sibi uoce suisque uerbis sese reuincat.
(아풀레이우스, 변명 67:10)
quin tu me meismet factis, non alienis uerbis reuincis?
(아풀레이우스, 변명 77:7)
tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem reuincis?
(아풀레이우스, 변명 83:4)
Illud etiam, ne quid omnium praeteream, priusquam peroro, falso obiectum reuincam.
(아풀레이우스, 변명 99:7)
"Mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose, et in eo luxuriem culpabis et amores revinces et tuas artes tuasque delicias in formoso filio reprehendes?"
(아풀레이우스, 변신, 5권257)
"Nec isto sermone Thrasyllus sobriefactus vel saltem tempestiva pollicitatione recreatus identidem pergit linguae sauciantis susurros improbos inurguere, quoad simulanter revicta Charite suscipit:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:66)
DIE sequenti meus quidem dominus hortulanus quid egerit nescio, me tamen miles ille, qui propter eximiam impotentiam pulcherrime vapularat, ab illo praesepio nullo equidem contradicente deductum abducit atque a suo contubernio (hoc enim mihi videbatur) sarcinis propriis onustum et prorsum exornatum armatumque militariter producit ad viam.
(아풀레이우스, 변신, 10권 1:1)
Quibus in eadem condicione obsides dedit et iuravit, nullo modo se voluntati eorum contradicere velle, sed oboediens in omnibus esse.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION