라틴어 문장 검색

Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu, quandoquidem longos obitus exorta revisunt, cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:8)
in multas igitur voces vox una repente diffugit, in privas quoniam se dividit auris obsignans formam verbis clarumque sonorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:8)
inde redit rabies eadem et furor ille revisit, cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt, nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:18)
diffugere inde loci partes coepere paresque cum paribus iungi res et discludere mundum membraque dividere et magnas disponere partes omnigenis e principiis, discordia quorum intervalla vias conexus pondera plagas concursus motus turbabat proelia miscens propter dissimilis formas variasque figuras, quod non omnia sic poterant coniuncta manere nec motus inter sese dare convenientis, hoc est, a terris altum secernere caelum, et sorsum mare, uti secreto umore pateret, seorsus item puri secretique aetheris ignes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 17:2)
propterea fit ut haec ad signum quodque reverti mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:8)
curat item vasis integris vina repente diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum conlaxat rareque facit lateramina vasis adveniens calor eius et insinuatus in ipsum mobiliter soluens differt primordia vini.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:6)
Atque hoc etiam Pato ibidem dicit, non diffugiendas esse huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam, neque ullum umquam continentem prorsum aut temperantem satis fideliter visum esse cui vita non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatem inlecebris explorata sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 7:1)
multos alterna revisens Lusit et in solido rursus fortuna locavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 16:2)
Diffugere inde loci partes coepere, paresque Cum paribus iungi res et discludere mundum, Membraque dividere et magnas disponere partes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 23:5)
Diffugere inde loci partes coepere, paresque Cum paribus iungi res et discludere mundum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 11:3)
Quique colunt iunctos extremis moenibus agros, Diffugiunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:29)
operumque ut summa revisat, Defessus Caesar mediis intermanet agris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:18)
fac, Magne, locum, quem cuncta revisant Saecula, quem veniens hospes Romanus adoret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:3)
patrios permitte penates, Desertamque domum, dulcesque revisere natos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:11)
vel ideo Paphum revisit laeta, quia serenis laeta congruunt, et necesse est ut laeta sit Venus ubi semper serenum est, quippe ubi pluere numquam dicatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4163)

SEARCH

MENU NAVIGATION