라틴어 문장 검색

si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII95)
et tamen ex hoc quodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera, discipuli custos praemordet acoenonoetus et qui dispensat frangit sibi.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII107)
nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas, Gallia causidicos docuit facunda Britannos, de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV42)
Nunc argumentum quod huic operi dedimus velut sub quodam prologi habitu dicemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 16:1)
Nam facundum et eruditum virum, Eusebium rhetorem inter Graecos praestantem omnibus idem nostra aetate professis, doctrinae Latiaris haud inscium, Praetextatis meum in locum invitari imperavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 7:2)
Soli Postumiano antiquior visa est instruendarum cura defensionum, in cuius abnuentis locum Eusebium Graia et doctrina et facundia clarum rhetorem subrogavi, insinuatumque omnibus, ut ab exorto die se nobis indulgerent, quandoquidem nullis hodie officiis publicis occupari fas esset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 2:2)
unde se et Laberius a Caesare coactum in prologo testatur his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 2:3)
Ad pathos movendum nec duos illos praetermisit locos quos rhetores appellant a modo et a materia.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 12:1)
Intra ipsum enim mihi visum est, si dicerem decem rhetorum qui apud Athenas Atticas floruerunt stilos inter se diversos hunc unum permiscuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 20:2)
Auritos lepores non Maro primus usurpat, sed Afranium sequitur qui in prologo ex persona Priapi ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 6:1)
Incipe, tres uno perierunt rhetores anno, Si quid habes animi, si quid in arte vales.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIV2)
Si temperari balneum cupis fervens, Faustine, quod vix Iulianus intraret, Roga, lavetur, rhetorem Sabineium.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXV1)
Quintum pro Decimo, pro Crasso, Regule, Macrum Ante salutabat rhetor Apollodotus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXI1)
Extemporalis factus est meus rhetor:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LIV1)
Non rhetor, non grammaticus ludive magister, Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes, Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXIV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION