라틴어 문장 검색

Itaque nomen illud sophistarum, quod per contemptum ab iis, qui se philosophos haberi voluerunt, in antiquos rhetores rejectum et traductum est, Gorgiam, Protagoram, Hippiam, Polum, etiam universo generi competit, Platoni, Aristoteli, Zenoni, Epicuro, Theophrasto, et eorum successoribus, Chrysippo, Carneadi, reliquis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:6)
alterum vero solennius et generosius, quippe eorum qui sedes fixas habuerunt, et scholas aperuerunt, et gratis philosophati sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:9)
At antiquiores illi ex Graecis, Empedocles, Anaxagoras, Leucippus, Democritus, Parmenides, Heraclitus, Xenophanes, Philolaus, reliqui (nam Pythagoram, ut superstitiosum, omittimus), scholas (quod novimus) non aperuerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:12)
Hinc schola Academiae novae, quae acatalepsiam ex professo tenuit, et homines ad sempiternas tenebras damnavit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:8)
Neque illud signum praetermittendum est, quod tanta fuerit inter philosophos olim dissensio et scholarum ipsarum varietas:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 168:1)
Rursus in moribus et institutis scholarum, academiarum, collegiorum, et similium conventuum, quae doctorum hominum sedibus et eruditionis culturae destinata sunt, omnia progressui scientiarum adversa inveniuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:1)
in secunda schola Platonis, Procli, et aliorum, per mathematicam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 230:3)
nisi libeat (scholarum more) pugnare pro falsis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:6)
Atque loca quod attinet, (licet in scholis hujusmodi res valeant) plane inepta et puerilis cogitatio est, locum aliquid posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:4)
Et certissimum est, si paulisper pro plebeiis nos geramus (missis astronomorum et scholae commentis, quibus illud in more est ut sensui in multis immerito vim faciant, et obscuriora malint), talem esse motum istum ad sensum, qualem diximus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:9)
Hunc motum Schola (more suo) valde negligenter expedit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:2)
Schola autem et vulgaris opinio tantum versatur circa priorem illum appetitum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:6)
Quem motum Schola (quae semper fere et denominat et definit res potius per effectus et incommoda quam per causas interiores) vel denotat per illud axioma, quod Duo corpora non possint esse in uno loco;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:6)
Quem motum Schola vocat Motum Ne detur vacuum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 443:3)
Atque hunc motum Schola sub nomine Motus ex Forma Elementi innuit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION