라틴어 문장 검색

Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 5:1)
spectat et Ieario nemorosus palmite Gaurus silvaque, quae fixam pelago Nesida coronat, et placidus Limon omenque Euploea carinis et Lucrina Venus, Phrygioque e vertice Graias addisces, Misene, tubas, ridetque benigna Parthenope gentile sacrum nudosque virorum certatus et parva suae simulacra coronae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis62)
ipse etiam gaudens nemorosa per avia sanas impulerat matres Baccho meliore Cithaeron;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권28)
"sera tamen mundo venerunt astra, sed illis et Paros et nemorosa Thasos crebraeque relucent Cyelades;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권86)
Nam et rivulus tenuis ex suo fonte et surculus modicus ex sua fronde qualitatem originis continet, viderit ambitio sive frugalitas eius * * sit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:7)
Ex praedicto autem fonte undique quam plurimi derivabantur rivuli atque ramusculi, qui ex omni parte rigabant amoenitatem, et singuli tori singulis decorabantur rivulis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 29:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION