라틴어 문장 검색

inter ima ferire p. s. s. v. 'salientem' id est mobilem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4592)
sed meos amicos in quibus est studium in Graeciam mitto id est ad Graecos ire iubeo, ut ex [a] fontibus potius hauriant quam rivulos consectentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:1)
quod etiam si ad instituendos adulescentulos magis aptum est, ut, simul ac posita causa sit, habeant quo se referant, unde statim expedita possint argumenta depromere, tamen et tardi ingeni est rivulos consectari, fontis rerum non videre, et iam aetatis est ususque nostri a capite quod velimus arcessere et unde omnia manent videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 117:3)
Influxit enim non tenuis quidam e Graecia rivulus in hanc urbem, sed abundantissimus amnis illarum disciplinarum et artium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:2)
equidem hoc quod melius intellego adfirmo, mirifica suavitate villam habiturum piscina et salientibus additis, palaestra et silva virdicata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 1:6)
visa est si forte pecunia sive candida vicini subrisit molle puella, cor tibi rite salit?
(페르시우스, 풍자, satire 364)
Ad quem motum Eumolpus conversus salvere Gitona iubet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:9)
Fame coacta vulpes alta in vinea Uvam appetebat summis saliens viribus;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De vulpe et uva.1)
Haec utilitas haec amoenitas deficitur aqua salienti, sed puteos ac potius fontes habet;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 25:1)
laeta salitur ovis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 59:1)
et vos orate, coloni, perpetuam pacem pacificumque ducem, farra deae micaeque licet salientis honorem detis et in veteres turea grana focos, et, si tura aberunt, unctas accendite taedas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권280)
pauper et ipse fuit, linoque solebat et hamis decipere et calamo salientes ducere pisces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:3)
Terga caput tangunt, colla intercepta videntur, spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, limosoque novae saliunt in gurgite ranae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:31)
utque salire solet mutilatae cauda colubrae, palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:5)
saliunt temptatae pollice venae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 34:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION