라틴어 문장 검색

Quos Odo illustris comes suis adhortationibus roborabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:8)
neque enim minus istis quae commemoraui accommodari possunt similiter ex uocabulo suspiciones.
(아풀레이우스, 변명 33:4)
"Fortassis tamen procedente consuetudine et affectione roborata deam quoque illam deus maritus efficiet."
(아풀레이우스, 변신, 5권71)
"Tunc Psyche, et corporis et animi alioquin infirma, fati tamen saevitia subministrante viribus roboratur, et prolata lucerna et arrepta novacula sexum audacia mutatur."
(아풀레이우스, 변신, 5권168)
"Ad istum modum supplicanti statim sese Iuno cum totius sui numinis augusta dignitate praesentat, et protinus Quam vellem inquit Per fidem nutum meum precibus tuis accommodare!"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:28)
"Transito fluvio modicum te progressam textrices orabunt anus telam struentes, manus paulisper accommodes."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:145)
"quod nunc arduum factu putatur, amore per dies roborato facile videtur effectu."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:14)
"Quin itaque praecingeris mihique manum tantisper accommodas, ut exobrutum protinus tradatur emptori."
(아풀레이우스, 변신, 9권 6:8)
Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram lacerari videret, multiplicate studio verberonem illum contendit redarguere, donec iussu magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi servi manibus annulum ferreum deprehensum cum signo saeculi conferunt, quae comparatio praecedentem roboravit suspicionem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:4)
'Si nec tibi hoc suppetat subire, saltem dimidiam partem servitii tui mihi accommoda, ita ut per sex menses mecum fueris et tantundem in Britannia.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:9)
Legerat enim ille mythicam 1 historiam vetusta auctoritate roboratam, quam etiam Tullius legerat, qui hoc idem in dialogis plus.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 3:5)
Proinde, quia oportebat eius iam viribus et magnitudine roborata etiam compelli homines ad convivium salutis aeternae, posteaquam dictum est:
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 10:19)
H LITTERAM, sive illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant veteres nostri plerisque vocibus firmandis roborandisque, ut sonus earum esset viridior vegetiorque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 2:1)
Pater interpretatus athletam debere esse, roborato exercitatoque filii sui corpore, Olympiam certaturum eum inter athletas pueros deduxit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 4:1)
Aiunt regem copias suas in tres acies divisisse, quarum prima acies tantum, alis utrinque bene roborata, reapse pugnaverat, totumque exercitus hostilis impetum sustinuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION