라틴어 문장 검색

ad eum locum conlocatur loculamentum habens inclusum in se tympanum, peraequatis dentibus CCCC convenientibus denticulo tympani, quod est in axe inclusum, praeterea ad latus adfixum extantem extra rotunditatem alterum dentem unum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장16)
deinde ansae rudentum induntur per foramina capitulorum, in alteram partem traiciuntur, deinde in suculas coiciuntur involvuntur, uti vectibus per eas ext rudentes, cum manibus sunt tacti, aequalem utrique sonitus habeant responsum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 12장5)
Verum negotium hoc Britanniae, ut ansam belli cum Gallia arripere constituit, et expeditionem Neapolitanam in promptu habere pro ansa pacis quando opus foret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:10)
cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit [futurum]. Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui οἴαξ a Graecis appellatur, una manu momento per centrum ratione pressionibus aptis agitans, versat eam amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION