라틴어 문장 검색

Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium uomitus, ieiuno dolor capitis;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 2:1)
Quibus sine febre aliqua [ex] parte dolor aut prurigo cum rubore et calore est, ibi aliquid suppurat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 22:2)
At dolores capitis, quibus oculorum caligo et rubor cum quadam frontis prurigine accedunt, sanguinis profusione uel fortuita uel etiam petita summouentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 18:1)
si color aut rubore aut pallore nouo mutatus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 7:9)
rubor et tumor cum calore et dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 3:2)
Vna est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquis decedentibus, nullis uero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et nisi occurritur, tollit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 1:3)
rubor harum paulatim in atrum colorem conuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 1:5)
Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, uix spiritus trahitur, membra soluuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 1:4)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, uox nihil significat, oculi uertuntur, facies pallet, singultus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 1:6)
Leuius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non secuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 2:1)
itaque rubore et tumore in praecordiis orto scire licet fauces liberari.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 4:3)
Accedit calor quidam ruborque et circa pubem cum dolore tumor atque durities;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:11)
At cum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum * facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole uel ad ignem.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 8:1)
Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit (erysipelas Graeci nominant);
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 61:4)
rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum subliuidae aut pallidae:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION