라틴어 문장 검색

At dolores capitis, quibus oculorum caligo et rubor cum quadam frontis prurigine accedunt, san guinis profusione vel fortuita vel etiam petita summoventur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장59)
Ergo vehemens febris, ubi rubet corpus, venaeque plenae tument, sanguinis detractionem requirit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장22)
Manentibus vero adhuc febribus, si eae sunt quae lentae lenesque iam diu male habent, recte medicina ista temptatur, cum eo tamen, ne praecordia dura sint neve ea tumeant, neve lingua aspera sit, neve aut in medio corpore aut in capite dolor ullus sit, neve tum febris increscat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장17)
si color aut rubore aut pallore novo mutatus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장27)
rubor et tumor cum calore et dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장14)
At si id vitium est, cui leukoflegmati/a nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장60)
rubor harum paulatim in atrum colorem convertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장5)
Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, vix spiritus trahitur, membra solvuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장4)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장6)
Levius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non secuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장10)
longioris vero, ubi suppuratio in iocinere est, dolorque modo finitur, modo intenditur, dextra parte praecordia dura sunt et tument;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장8)
solet enim contra id tumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장14)
Si nihil tumet, duas manus imponere oportet supra summum ventrem, paulatimque deducere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장18)
Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit (erysipelas Graeci nominant);
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장297)
rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum sublividae aut pallidae:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION