라틴어 문장 검색

Non enim illa, quae futura sunt, subito exsistunt, sed est quasi rudentis explicatio sic traductio temporis nihil novi efficientis et primum quidque replicantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 183:4)
quod cum nemo facere nisi deus possit, relinquendum est homini, ut signis quibusdam consequentia declarantibus futura . non enim illa, quae futura sunt, subito exsistunt, sed est quasi rudentis explicatio sic traductio temporis nihil novi efficientis et primum quidque replicantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 183:3)
hic tibi strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 2 1:10)
mihi 'prora et puppis,' ut Graecorum proverbium est, fuit a me tui dimittendi ut rationes nostras explicares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 24 1:2)
ut mihi Laconis illud dictum in hos cadere videatur, qui glorianti cuidam mercatori, quod multas navis in omnem oram maritimam demisisset, non sane optabilis quidem ista inquit rudentibus apta fortuna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:7)
sed magister, quī prōram in tempestātem vertit, nāvem servāvit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat34)
Siciliam modo ventus dabat, saepissime [in oram] Italici litoris aquilo possessor convertebat huc illuc obnoxiam ratem, et quod omnibus procellis periculosius erat, tam spissae repente tenebrae lucem suppresserant, ut ne proram quidem totam gubernator videret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:4)
Proinde iure vatum invocatis dis, et inter deos ipso, cuius res opera consilia dicturus es, immitte rudentes, pande vela ac, si quando alias, toto ingenio vehere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 5:1)
Nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu Concava traiecto cumba rudente vehat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 62)
et si quem dabit aura sinum, laxate rudentes, exeat e Stygiis ut mea navis aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 927)
ecce rudens rauco Sileni vector asellus intempestivos edidit ore sonos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권244)
- Pro nobis mitte precari Dictys ait, quo non alius conscendere summas ocior antemnas prensoque rudente relabi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:22)
Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus, hoc probat Alcimedon, et qui requiemque modumque voce dabat remis, animorum hortator Epopeus, hoc omnes alii:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:23)
Portibus exierant, et moverat aura rudentes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 55:1)
Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 57:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION