라틴어 문장 검색

Numquid adhuc semen in horreo est, et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non portavit fructum? Ex die hac benedicam ”.
(불가타 성경, 하까이서, 2장19)
Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus exercituum: si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam
(불가타 성경, 말라키서, 3장10)
escae autem non erant in horreis, eo quod septimus annus esset, et, qui evaserant in Iudaeam de gentibus, consumpserant reliquias repositionis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장53)
Ruraque centeno scindat opima boue,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VI 4:1)
Canuleium legatum misit, quodque hae regiones aberant longius, locis certis horrea constituit vecturasque frumenti finitimis civitatibus descripsit.
(카이사르, 내란기, 3권 42:5)
Repentino adventu Caesaris accidit, quod imparatis disiectisque accidere fuit necesse, ut sine timore ullo rura colentes prius ab equitatu opprimerentur quam confugere in oppida possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 4장1)
modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장3)
modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 1:3)
modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 1:4)
intus rura micant, manibus quae subdita nullis perpetuum florent, Zephyro contenta colono, umbrosumque nemus, quo non admittitur ales, ni probet ante suos diva sub iudice cantus:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:35)
nobilis haud aliter sonipes, quem primus amoris sollicitavit odor, tumidus quatiensque decoras curvata cervice iubas Pharsalia rura pervolat et notos hinnitu flagitat amnes naribus accensis;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:186)
flava minus presso finduntur vomere rura, nec vento sic vela tremunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:70)
segetes mirantur Hiberas horrea;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:248)
bene rura Gruthungus excolet et certo disponet sidere vites.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:122)
postquam iura ferox in se communia Caesar transtulit et lapsi mores desuetaque priscis artibus in gremium pacis servile recessi, tot mihi pro meritis Libyam Nilumque dedere, ut dominam plebem bellatoremque senatum classibus aestivis alerent geminoque vicissim litore diversi complerent horrea venti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION