라틴어 문장 검색

nullum itaque Aegypti oppidum intra muros suos aut Saturni aut Sarapis fanum recepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:4)
Hoc igitur miraculo deprehenso has sibi sedes praedictas esse didicerunt, vastatisque Siciliensibus incolis occupavere regionem decima praedae secundum responsum Apollini consecrata erectisque Diti sacello et Saturni ara, cuius festum Saturnalia nominarunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 30:1)
Tullum Hostilium, cum bis de Albanis, de Sabinis tertio triumphasset, invenio fanum Saturno ex voto consecravisse et Saturnalia tunc primum Romae instituta:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 1:2)
Duodecimo vero feriae sunt divae Angeroniae, cui pontifices in sacello Volupiae sacrum faciunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 7:1)
Pelasgos, postquam felicior interpretatio capita non viventium sed fictilia, et φωτὸς aestimationem non solum hominem sed etiam lumen significare docuisset, coepisse Saturno cereos potius accendere et in sacellum Ditis arae Saturni cohaerens oscilla quaedam pro suis capitibus ferre.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 48:2)
Profanum omnes paene consentiunt id esse quod extra fanaticam causam sit, quasi porro a fano et a religione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:1)
Namque in fanis alia vasorum sunt et sacrae supellectilis, alia ornamentorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:2)
Novimus et qui te transversa tuentibus hircis, Et quo — sed faciles Nymphae risere — sacello.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 21:9)
Capena grandi porta qua pluit gutta Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum, Horatiorum qua viret sacer campus Et qua pusilli fervet Herculis fanum, Faustine, plena Bassus ibat in raeda, Omnis beati copias trahens ruris.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII1)
templumque vetustum desertae cereris bene Cereris fanum ante urbem , quae dea rusticorum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7136)
Coelius enim de Cumano Apolline ait ibi in fano signum Apollinis ligneum, altum non minus pedes XV:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 95)
dicunt alii per Maricam Venerem intellegi debere, cuius fuit sacellum iuxta Maricam, in quo erat scriptum *π*ο*ν*τ*ι*η *α*φ*ρ*ο*δ*ι*τ*η. sane Hesiodus Latinum Circes et Vlixis filium dicit, quod et Vergilius tangit dicendo Solis avi specimen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4711)
unde etiam sacellum meruit, in quo ei per virgines Vestae sacrificabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1908)
alii, quod fanum Veneris Verticordiae ibi fuerit, circa quod nemus e murtetis fuisset, inmutata littera Murciam appellatam;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6363)
et cum in omnibus Tarpeius esset inventus, in quo erant multa diversorum numinum sacella, actum est, ut exinde ad alia templa numina evocarentur sacrificiis, quo posset libere et sine piaculo templum Iovis exaedificare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4464)

SEARCH

MENU NAVIGATION